Cornelius on the death of Antiochus IV in the books of Maccabees
The Death of Antiochus IV 1 Maccabees 6 ET REX ANTIOCHUS.) Epiphanes cum quo hucusque Iudæ et Iudæis fuit contentio et bellum. Hic ergo perrexit ELMAIDEM, quæ alio nomine dicta est Persepolis, id est Persarum civitas, imo metropolis, 2. Machab. 9. ut expilaret TEMPLUM IN EA LOCUPLES, Veneri dicatum; sed a civibus fuit repulsus. Hebræi enim Persiam vocant Elam, unde Elamitas appellant Persas, et Elymaidam, quam Græci vocant Persepolim. Sic Hebr. Bethsames a Græcis vocatur Heliopolis, a Latinis civitas solis. Sic Simon Hebr. vocatur Chananæus, Græce Zelotes, Latine Æmulator. Porro templum hoc Veneri fuisse dicatum asserit Appianus, licet Ioseph. et S. Hier. in c. 8. Daniel. putent fuisse Dianæ, Iustinus vero libr. 32. Iovis Dindymæi. REVERSUS EST IN BABYLONIAM.) Ibique mærore mortuus anno regni sui duodecimo qui fuit Græcorum annus 149. fuse mors eius describitur lib. 2. cap. 9. Nota: Reversus est, id est reverti cœpit, perrexit Babylone...